monumenta.ch > Plinius > sectio 81

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 81
{XXVI} Auxiliatur contra serpentes et columbarum caro recens concerpta et hirundinum, bubonis pedes usti cum plumbagine herba. nec omittam in hac quoque alite exemplum magicae vanitatis, quippe praeter reliqua portentosa mendacia cor eius inpositum mammae mulieris dormintis sinistrae tradunt efficere, ut omnia secreta pronuntiet; praeterea in pugnam ferentes id fortiores fieri.